- TURGEA
- TURGEAmelius DURGEA, Oswaldo Molitori comment. in Panegyricum Glareani, a Dura fluv. et voce Celtica e Graeco γέα natâ geuw, German. turgew vel Durgew, tractus est helvetiae, cum titulo Comitatus, cuius situm vide supra, in Turegum.Occupata regio estab Helvetiis, bellô, quod cuntra Sigismundum Austriae Archiducem geslerunt, partim a Pio II. qui Sigismundum ob Cardinal. Cusanum in vincula coniectum, excommunicaverat, impulsi, partim aliis causis permoti: namque Vitodurum, quod tum Austriis parebat, Tigurinis ad nundinas adventantibus portas clauserat, et duo e Stiria nobilissimi fratres Gradleri, ab Austrio domô pulsi, Tigurinorum, a quibus in ius civitatis recepti, erant, opem im plorâdrant. Tum igitur Rappersvilam ac Dissenhovium, Frawenfeldum item et Turgeam Helvetii occupârunt: pace demum initâ A. C. 1460. operâ Ludovici Boiorum Principis. A' quo tempore,Turgrae praefectura, quâ in tota Helvetia nulla est amplior et populosiot, quippe supra 50. parochias comprehendens, Ragis VII. vetustioribus subest, ad quos dominium regionis, et civilis iurisdictio pertivent, cum quibus ipsi, si externô petantur hoste, militant. Coeterum iudicia rerum capitalium, provocationes et mulctae hatum causarum, ad decem Pagos, qui bellum adversus Maximilianum foedusque Suevicum geslêre, additis nempe prioribus septem Bernensibus, Friburgensibus et Solodurensibus, spectant. Sub his inferiorem iurisdictionem passim in vicis Turgeae nobiles exercent: et quidem Episcopus Constantiensis suos praefectos in Turgea habet, Arbore Felice, Tanneggi, Guttingae, Gotliebae, Capitulum Ecclesiae Constantiensis Alienavii iurisdictionem exercet. Coenobium porro Augiae divitis, maximos in hoc tractu reditus iurisdictionesque possidet Stekburae, Bernangi, Manebarthi, Ermatingae, Tribeltingae, etc. Eremitani Abbas coenobii Eschenzi dominus est. S. Galli quoque Abbati aliquot hîc vici sunt, ut taceam coenobia quae in ipsa Turgea iacent, et nobilium arces plurimas, Abbas denique Rinovianus, in oppid. Rinovio merum mixtumque tenet im perium. Praeterea oppida quaedam Turgeae Helvetios quidem patronos agnoscunt, coeterum suas im munitates amplas ac propriam habent iurisdictionem, ut Episcopicella, Arbor felix et Diessenhovium, Sedes iudicii Provincialis hodie Fravenfelda est, unde ne alio transferatur, ab Helvetiis decretô est cautum. Plura vide apud Stumpf. in Chron. Helv. Iol. Simlerum, Helv. descript. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.